Capitulum 7
Capitulum 7
De opere tertii diei, quando aquae congregatae sunt in unum
Tertii diei opus est congregatio aquarum in unum locum. "Congregatae enim sunt omnes aquae caelo inferiores in unam matricem, ut lux, quae praeterito biduo aquas clara luce illustraverat, in puro aere clarior fulgeat, et appareat terra, quae cooperta latebat, et quae aquis limosa erat, fieret arida et germinibus apta. Eodem enim die "protulit terra herbam virentem, lignumque faciens fructum".".
On this page