Capitulum 8
Capitulum 8
Quomodo omnes aquae congregatae sunt in unum locum, cum multa sint maria et flumina.
"Si autem quaeratur, ubi congregatae sunt aquae, quae totum texerant spatium usque ad caelum; potuit fieri, ut terra subsidens concavas partes praeberet, ubi fluctuantes aquas reciperet. Potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quae sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas, et ideo facile in unum posse redigi locum. Cumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas congregatas propter continuationem omnium aquarum, quae in terris sunt, quia cuncta flumina et maria magno mari iunguntur. Ideoque cum dixerit aquas congregatas in unum locum, deinde dicit pluraliter, congregationesque aquarum, propter multifidos sinus earum, quibus omnibus ex magno mari principium est".
On this page