Capitulum 4
Capitulum 4
Quare homo dicitur imago et ad imaginem, Filius non ad imaginem
Quocirca homo et imago dicitur et ad imaginem; Filius autem imago, non ad imaginem, quia natus, non creatus, aequalis et in nullo dissimilis; homo creatus est a Deo, non genitus, non parilitate aequalis, sed quadam similtudine accedens ei.
Unde Augustinus in libro VII De Trinitate: "In Genesi legitur: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus et nostram"pluraliter dixit, et nisi ex relativis accipi non oportet, ut facere intelligantur Pater et Filius et Spiritus sanctus ad imaginem Patris et Filii et Spiritus sancti, ut subsisteret homo imago Dei. Sed quia non omnino aequalis fiebat illa imago, tanquam non ab illo nata, sed ab eo creata, ideo ita imago dicitur, quod et ad imaginem, quia non aequatur parilitate, sed accedit quadam similitudine. Filius autem est imago, sed non ad imaginem, quia aequalis est Patri. Dictus est ergo homo ad imaginem, propter imparem similitudinem: et ideo nostram, ut imago Trinitatis esse homo intelligatur, non Trinitati aequalis, sicut Filius Patri"
On this page