Capitulum 3
Liber II, Distinctio 16, Caput 3
De imagine et similitudine, ad quam factus est homo
Imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur id est Trinitas essentia, ad quam factus est homo; vel creata, in qua factus est homo, et ipsa homini concreata.
Increatam enim imaginem, quae Deus est, intellexisse videtur Beda, cum dicit, "non esse unam imaginem Dei et Angelorum, sed trium personarum" ; et ideo personis, non Angelis sit ibi sermo. Improprie tamen imago dicitur, quia imago relative ad aliud dicitur, cuius similitudinem gerit, et ad quod repraesentandum facta est: sicut imago Caesaris, quae ipsius similitudinem praeferebat ipsumque quodammodo repraesentabat; improprie autem imago dicitur id ad quod aliud fit; sicut exemplum proprie dicitur quod sumitur ex aliquo, et exemplar ex quo sumitur aliquid. Ponitur tamen aliquando abusive alterum pro altero; ita et minus proprie accipitur imago essentia Trinitatis, si tamen ea nomine imaginis in hoc loco intelligitur. Filius vero proprie imago Patris dicitur, sicut supra in tractatu de Trinitate diximus.
Unde fuerunt nonnulli, qui ita distinxerunt, ut imaginem in hoc loco intelligerent Filium; hominem vero non imaginem, sed ad imaginem factum dicerent.
Quos refellit Apostolus dicens: "Vir quidem est imago et gloria Dei". Haec namque imago, id est homo, cum dicitur fieri ad imaginem, non quasi ad Filium dicitur fieri, alioquin non diceret: Ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram diceret, cum Filius solius Patris imago sit?
Fuerunt autem et alii, perspicacius haec tractantes, qui per imaginem Filium, et per similitudinem Spiritum sanctum intelligerent, qui similitudo est Patris et Filii. Et ideo pluraliter putaverunt dici nostram, id referentes ad similitudinem tantum, ad imaginem vero subintelligendum esse meam. Hominem vero et imaginem esse et ad imaginem et similitudinem factum esse tradiderunt, et imaginem imaginis esse et similitudinis.
Verumtamen haec distinctio, licet reprobabilis penitus non videatur, quia "de medio montium", id est auctoritatibus Sanctorum non manat, congruentius in ipso homine imago et similitudo Dei quaerenda et consideranda est. Factus est ergo homo ad imaginem Dei et similitudinem secundum mentem, qua irrationalibus antecellit; sed ad imaginem secundum memoriam, intelligentiam et dilectionem; ad similitudinem secundum innocentiam et iustitiam, quae in mente rationali naturaliter sunt.
Vel imago consideratur in cognitione veritatis, similitudo in amore virtutis vel veritatis; vel imago in aliis omnibus, similitudo in essentia, quia immortalis et indivisibilis.
Unde Augustinus in libro De quantitate animae: "Anima similis Deo facta est, quia immortalem et indissolubilem fecit eam Deus". Imago ergo pertinet ad formam, similitudo ad naturam. Factus est igitur homo secundum animam ad imaginem et similitudinem non Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti, sed totius Trinitatis; ita et secundum animam dicitur homo esse imago Dei, quia imago Dei in eo est. Sicut imago dicitur et tabula et pictura quae in ea est; sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula imago appellatur: ita propter imaginem Trinitatis, etiam illud in quo est haec imago, nomine imaginis vocatur.
On this page