Quando facta fuerit anima, an in corpore, an extra
Sed utrum in corpore, an extra corpus, etiam inter doctos
scrupulosa quaestio est.
Augustinus enim Super Genesim tradit, animam cum Angelis
sine corpore fuisse creatam, postea vero ad corpus accessisse: "Neque compulsa est incorporari, sed naturaliter illud voluit, id est
sic creata fuit, ut vellet; sicut naturale est nobis velle vivere. Male
autem velle vivere, non naturae, sed voluntatis est perversae".
Alii vero dicunt, animam primi hominis in corpore fuisse creatam,
ita exponentes verba illa: "Inspiravit in faciem eius spiraculum
vitae",
id est animam in corpore creavit, quae totum corpus
animaret: faciem tamen specialiter expressit, quia haec pars sensibus
ornata est ad intuenda superiora.
Sed quidquid de anima primi hominis aestimetur, de aliis certissime
sentiendum est, quod in corpore creentur: creando enim
infundit eas Deus et infundendo creat. Dicendum est etiam, "animam
illam non sic esse creatam, ut praescia esset operis futuri
iusti vel iniusti".