Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

In qua aetate factus sit homo

Solet etiam quaeri, utrum Deus hominem repente in virili aetate fecerit, an perficiendo et aetates augendo, sicut nunc format in matris utero.

Augustinus Super Genesim dicit, quod Adam in virili aetate continuo factus est, et hoc secundum superiores, non inferiores causas, id est secundum voluntatem et potentiam Dei, quam naturae generibus non alligavit: qualiter et virga Moysi conversa est in draconem. Nec talia contra naturam fiunt nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit, Deo autem natura est quod facit; non ergo contra dispositionem suam illud fecit Deus. Erat enim in prima causarum conditione, sic hominem posse fieri, sed non ibi erat necesse ut sic fieret; "hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in beneplacito Creatoris, cuius voluntas necessitas est". "Hoc enim necessario futurum est quod vult et praescit.Multa vero secundum inferiores causas futura sunt, sed in praescientia Dei futura non sunt. Si autem ibi aliter futura sunt, potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi praescit ille qui non potest falli". "Sic ergo factus est Adam non secundum inferiores causas, quia non erat in rerum causis seminalibus, ut ita fieret, sed secundum superiores, non contra naturam operantes, quia in rerum causis naturalibus erat, ut ita posset fieri."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3