Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De ligno vitae, et de ligno scientiae boni et mali.

In hoc autem paradiso erant ligna diversi generis, inter quae unum erat, quod vocatum est tignum vitae, alterum vero tigrium scientiae boni et mali.

Lignum autem vitae dictum est, sicut docet Beda et Strabus, "quia divinitus accepit hanc vim, ut qui ex eius fructu comederet, corpus eius stabili sanitate et perpetua soliditate firmaretur, nec ulla infirmitate vel aetatis imbecillitate in deterius vel in occasum laberetur".

Lignum autem scientiae boni et mali non a. natura hoc nomen accepit, sed ab occasione rei postea secutae.

"Arbor enim illa non erat mala, sed scientiae boni et mali ideo dicta est, quia post prohibitionem erat in illa transgressio futura, qua homo experiendo disceret, quid esset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum. Non ergo de fructu, qui nasceretur inde, positum est illud nomen, sed de re transgressionem secuta". Cognovit enim homo, priusquam tangeret hoc lignum, bonum et malum; sed bonum per prudentiam et experientiam, malum vero per prudentiam tantum; quod etiam per experientiam novit, usurpato ligno vetito, quia per experientiam mali didicit, quid sit inter bonum obedientiae et malum inobedientiae. Si vero primi parentes obedientes essent, nec contra praeceptum peccassent, non ideo tamen minus diceretur lignum scientiae boni et mali, quia hoc ex eius tactu accideret, si usurparetur. A ligno igitur homo a prohibitus est, quod malum non erat, ut ipsa praecepti conservatio bonum illi esset, transgressio malum. Nec melius consideratur, quantum malum sit inobedientia quam hoc modo, cum scilicet ideo reus homo factus esse intelligitur, quia prohibitus rem tetigit, quam si non prohibitus tetigisset, nec peccasset nec poenam sensisset. Si enim venenosum herbam prohibitus tetigeris, poena sequitur, etsi nemo prohibuisset; similiter sequitur, si etiam prohiberetur res tangi, quae non tangenti tantum, sed prohibenti obest, sicut aliena pecunia; ideo prohibito est peccatum, quia prohibenti est damnosum. Cum vero tangitur quod nec tangenti obest si non prohibetur, nec cuilibet si tangatur, ideo prohibetur, ut per se bonum obedientiae et malum inobedientiae monstretur; sicut primus homo, a re bona prohibitus, poenam incurrit, ut non ex re mala, sed ex inobedientia poena esse monstretur, sicut ex obedientia palma.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6