Capitulum 5
Capitulum 5
Quibus modis paradisus accipitur.
"Tres enim generales de paradiso sententiae sunt: una eorum qui corporaliter intelligi volunt tantum; alia eorum qui spiritualiter tantum; tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor, ut homo in corporali paradiso sit positus", qui ab illo principio plantatus accipi potest, quo omnem terram, remotis aquis, herbas et ligna producere iussit. "Qui etsi praesentis Ecclesiae vel futurae typum tenet, ad litteram tamen intelligendum est, esse locum amoenissimum, fructuosis arboribus magnum et magno fonte fecundum. Quod dicimus a principio, antiqua translatio dicit ad orientem. Unde volunt, in orientali parte esse paradisum, longoa interiacente spatio vel maris:-v terrae a regionibus quas incolunt homines, secretum, et in altos tum, usque ad lunarem ciröulum pertingentem; unde nec aquae diluvii illuc pervenerunt".
On this page