Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De formatione mulieris.

In eodem quoque paradiso mulierem formavit Deus de substantia viri, sicut post plantatum paradisum hominemque in eo positum, et post universa animalia ad eum ducta, suisque nominibus designata, subnectit Scriptura; "Immisit Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius", et formavit eam in mulierem.

Hic attendendum est, quare non creavit simul virum et mulierem, sicut Angelos, sed prius virum, deinde mulierem de viro.

"Ideo scilicet, ut unum esset generis humani principium, quatenus in hoc et superbia diaboli confunderetur, et hominis humilitas Dei similitudine sublimaretur. Diabolus quippe aliud a Deo principium esse concupierat, ideoque, ut eius Superbia retunderetur, hoc homo in munere accepit, quod diabolus perverse rapere voluit, sed obtinere non potuit. Et per hoc imago Dei in homine apparuit, quia. sicut Deus omnibus rebus existit principium creationis, ita homo omnibus hominibus principium generationis. Ideo etiam ex uno homine omnes esse voluit Deus, ut dum cognoscerent se ab uno esse-omnes, se quasi unum amarent"

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1