Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quare de latere viri, et non de alia parte corporis formata sit.

Cum autem his de causis "facta sit mulier de Viro, non de qualibet parte corporis viri, sed de latere eius formata est, ut ostenderetur, quia in consortium creabatur dilectionis, ne forte, si fuisset de capitefacta, viro ad dominationem videretur praeferenda; aut si de pedibus, ad servitutem subiicienda. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia, nec de capite nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut iuxta se ponendam cognosceret, quam de suo latere sumtam didicisset?".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2