Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De statu hominis ante peccatum, qualis fuit secundum corpus, et qualis post peccatum.

Solent quaeri plura de primo hominis statu ante peccatum', 149 scilicet qualis fuerit homo priusquam peccaret, et in corpore et in anima, mortalis, an immortalis, passibilis, an impassibilis; de termino inferioris vitae et de transitu ad superiorem; de modo propogationis filiorum, et alia multa, quae non inutiliter sciuntur, licet aliquando curiositate quaerantur.

Et priusquam ad animi qualitatem pertinentia prosequamur, de qualitate eius, secundum corpus et modo propagationis filiorum et de aliis quibusdam inspiciamus.

« Primus igitur 37 homo secundum naturam corporis terreni et immortalis fuit quodam modo 0, quia potuit non mori, et mor? talis quodam modo, quia potuit mori: in illo namque primo statu habuit posse mori et posse non mori. Ethaec fuit prima humani corporis immortalitas,scilicet posse non mori. ln secundo vero statu est peccatum d, habuit posse mori et non posse non mori, qiiia in eo statu moriendi est necessitas. in tertio statu habebit posse non mori et non posse mori, quia ad illum statum pertinet moriendi impossibilitas, quod ex gratia erit, non ex natura1 ».

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1