Capitulum 2
Capitulum 2
Quomodo dicitur homo factus in. animam viventem.
In primo statu fuit corpus hominis animale, id est egens ali- 150 oniis ciborum 9; unde et "homo factus dicitur in animam viventem", non spiritualem, "id est in animam corpus sensificantem, quod adhuc erat animale, non spirituale, quod egebat cibis, ut per animam viveret. "Factus est igitur in animam viventem", id est vitam corpori dantem, tamen per sustentamenta ciborum; et tunc erat corpus mortale et immortale, quia poterat mori et poterat non mori".
"Post peccatum vero factum est mortuum, sicut dicit Apostolus: "Corpus propter peccatum mortuum est", id est, necessitatem moriendi in se habet". In resurrectione vero erit spirituale, scilicet agile et cibis non egens, et immortale, non sicut in statu primo tantum fuit, scilicet quod possit non mori, sed etiam quod non poterit mori.
Unde Augustinus Super Genesim: "Apostolus ait: "Corpus quidem mortuum est propter peccatum", etc. Prius de limo terrae formatum est corpus animale, non spirituale, cum quali resurgemus et renovabimur enim a vetustate, non in corpus animale, quale fuit, sed in melius, id est spirituale, "cum hoc mortale induerit immortalitatem", in quam mutandus erat Adam, nisi mortem corporis animalis peccando meruisset. Non ait Apostolus: corpus mortale est propter peccatum, sed: "mortuum"".
On this page