Capitulum 2
Capitulum 2
Quid sit create, quid facere
Et create proprie est de nihilo aliquid facere; facere vero non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia: unde et homo vel Angelus dicitur aliqua facere, sed non creare, vocaturque factor sive artifex, sed non creator. Hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, qui et de nihilo quaedam, et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator et opifex et facor; sed creationis nomen sibi propire retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit. In Scriptura tamen saepe screator accipitur tanquam factor, et creare sicut facere, sine distinctione significationis.
On this page