Capitulum 3
Capitulum 3
Secundum quam rationem dicuntur de Deo huiusmodi verba: agere, facere
Verumtamen sciendum est, haec verba, scilicet facere, creare agere, et huiusmodi alia, de Deo non posse dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. "Quippe cum dicimus, eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi intelligimus inesse, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet solet accidere, sed eius sempiternae voluntatis novum aliquem significamus effectum, id est aeterna eius voluntate aliquid noviter existere. Cum ergo dicitur aliquid facere, tale est ac si dicatur, iuxta eius voluntatem vel per eius voluntatem aliquid noviter contingere velesse, ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid, sicut in eius aeterna fuerat voluntate, fiat sine aliqua sui mutatione sive motione. Nos vero operando mutari dicimur, quia movemur; non enim sine motu aliquid facimus." Deus ergo facere vel agere aliquid dicitur, quia causa est rerum noviter existentium, dum eius voluntate res novae esse incipiunt, quae ante non erant absque ipsius agitatione; ut actus proprie dici non queat, cum videlicet actus omnis in motu consitat, in Deo autem motus nullus est. Sicut ergo ex calore solis aliqua fieri contingit, nulla tamen in ipso vel in ipsius calore facta motione vel mutatione, ita ex Dei voluntate nova habent esse sine mutatione auctoris, qui est unum est solum principium omnium. Aristoteles vero duo principia dixit, scilicet materiam et speciem, et tertium, operatorium dictum; mundum quoque semper esse et fuisse
Horum ergo et similium errorem Spiritus sanctus evacuans, veritatisque disciplinam tradens, Deum in principio temporum mundum creasse et ante tempora aeternaliter exstitisse significat, ipsius aeternitatem et omnipotentiam commendans; cui voluisse, facere est, quia, ut praediximus, ex eius voluntate et bonitate novae res existunt.
"Credamus igitur, rerum creaturarum caelestium vel terrestrium, visibilium vel invisibilium causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus. Cuius tanta est bonitas, ut summe bonus, beatitudinis suae quae aeternaliter beatus est, alios velit esse participes; quam videt et communicari posset et minui omnino non posse. Illud igitur bonum, quod ipse erat et quo beatus erat, sola bonitate, non necessitate aliis communicari voluit, quia summe boni erat prodesse vell, et omnipotentissimi nocere non posse."
On this page