Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quare rationalis creatura facta sit, id est homo vel Angelus

"Et quia non valet eius beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam (quae quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur) fecti Deus rationalem creaturam, quae summum bonum intelligeret, et intelligendo ameret, et amando possideret, et possidendo frueretur; eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret nec corpori uniretur, scilicet Angeli; pars corpori iungeretur, scilicet animae. Distincta est itaque rationalis creatura in incorpoream et corpoream; et incorporea quidem Angelus, corporea vero homo vocatur, ex anima rationali et carne subsistens. Conditio ergo rationalis creaturae primam causam habuit Dei bonitatem."

Ideoque, si quaeritur, quare creatus sit homo vel Angelus, brevi sermone responderi potest: propter bonitatem eius. Unde Augustinus in libro De doctrina christiana: "Quia bonus est Deus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus".

"Et si quaeritur, ad quid est creata creatura rationalis, respondetur: ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo; in quibus proficit ipsa, non Deus. Deus enim, perfectus et summa bonitate plenus, nec augeri potest, nec minui. Quod ergo rationalis creatura facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem et ad creaturae utilitatem." "Cum ergo quaeritur, quare vel ad quid facta sit rationalis creatura, brevissime responderi potest: propter Dei bonitatem, et suam utiltiatem; utile nempe est ipsi servire Deo, et frui eo." "Factus ergo Angelus sive homo propter Deum dicitur esse, non quia creator Deus et summe beatus alterutrius indiguerit officio, qui "bonorum nostrorumnon eget,"sed ut serviret ei ac eo frueretur, cui servire regnare est. In hoc enim proficit serviens, non ille cui servitur." "Et sicut factus est homo propter Deum, id est ut ei serviret, ita mundus factus est propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo in medio, ut et ei serviretur, et ipse serviret; ut acciperet utriusque, et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servitute non Deus, sed homo serviens iuvaretur; et voluit, ut mundus serviret homini, et exinde similiter iuvaretur homo. Totum igitur bonum hominis erat, et quod factum est propter ipsum et propter quod factus est ipse. "Omnia enim, ut ait Apostolus, nostra sunt"scilicet superiora et aequalia et inferiora. Superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus-Trinitas; aequalia ad convivendum, scilicet Angeli, qui, etsi modo nobis superiores, in futuro erunt aequales; qui etiam modo nostri sunt, quia ad usum nobis sunt, sicut res deminorum dicuntur esse famulorum, non dominio, sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique Angeli in quibusdam Scripturae locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4