Capitulum 6
Capitulum 6
Quare ita homo sit institutus, ut unita anima corpori sit.
Solet etiam quaeri, cum maioris dignitatis esse videretur anima, si absque corpore permansisset, cur unita sit corpori.
Secundo autem dici potest, quod ideo Deus voluit eam corpori uniri, ut in humana conditione ostenderet novum exemplum beatae unionis, quae est inter Deum et spiritum, in qua diligitur "ex toto corde, et videtur facie ad faciem." Putaret enim creatura, se non posse uniri suo Creatori tanta propinquitate, ut eum tota mente diligeret et cognosceret, nisi videret spiritum, qui est excellentissima creatura, tam infimae, id est carni quae de terra est, in tanta dilectione uniri, ut non valeat arctari ad hoc, ut velit eam relinquere, sicut Apostolus ostendit dicens: "Nolumus corpore exspoliari, sed supervestiri;" per quod ostenditur, spiritum creatum Spiritui increato ineffabili amore uniri.
"Pro exemplo igitur futurae societatis, quae inter Deum et spiritum rationalem in glorificatione eiusdem perficienda erat, animam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulavit, inteamque materiam fecit ad vitae sensum vegetare, ut sciret homo, quia, si potuit Deus tam disparem naturam corporis et animae in foederationem unam et in amicitiam tantam coniungere, nequaquam ei impossibile futurum, rationalis creaturae humilitatem, licet longe inferiorem, ad suae gloriae participationem sublimare. Quia ergo, pro exemplo, rationalis spiritus in parte usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, ne forte in hoc nimis depressus videretur, addidit Dei providentia, ut postmodum cum eodum corpore glorificato ad consortium illorum, qui in sua perstiterant puritate, sublimaretur, ut quod minus ex dispensatione Creatoris sui acceperat conditus, postmodum per gratiam eiusdem acciperetglorificatus. Sic ergo conditor Deus rationales spiritus varia sorte pro arbitrio voluntatis suae disponens, illis quos in sua puritate reliquerat, sursum in caelo mansionem; illis vero quos corporibus terrenis sociaverat, deorsum in terra habitationem constituit; utrisque regulam proponens obedientiae, quatenus et illi ab eo ubi erant, non caderent, et isti ab eo ubi erant, ad id ubi non erant ascenderent. Fecit itaque Deus hominem ex duplici substantia, corpus de terra fingens, animam vero de nihil faciens." Ideo etiam unitate sunt animae corporibus, ut in eis Deo famulantes maiorem mereantur coronam.
Ex prameissis apparet, rationalem creaturam in angelicam et humanam fuisse distinctam, quarum altera tota est spiritualis, id est angelica; altera, id est humana, ex parte spiritualis, et ex parte corporalis.
Cum itaque de his tractandum sit, scilicet de spirituali et corporali creatura, de rationali et de non rationali, primo de rationali et spirituali, id est de Angelis, agendum videtur, ut a contuitu Creatoris ad cognitionem creaturae dignioris ratio nostra intendat; deinde ad considerationem corporeae, tam illius quae est rationalis, quam illius quae non est rationalis, descendat, ut Trinitatis increatae sacramentum tripartitae creaturae eique conretorum atque contingentium sequatur documentum.
On this page