Capitulum 1
Capitulum 1
De Angelis, quando facti sunt
Unde illud: "Primo omnium creata est sapientia", quod intelligitur de angelica natura, quae in Scriptura saepe vita, sapientia et lux dicitur. Nam sapientia illa, quae Deus est, creata non est: Filius enim sapientia Patris est genita, non facta nec creata; et tota Trinitas una sapientia est, quae nec facta nec creata est, nec genita, vel procedens. De angelica ergo vita illud accipiendum est, de qua dicit Scriptura, quando facta, est, scilicet primo omnium.
Sed rurusus alia Scriptura dicit: "In principio creavit Deus caelum et terram." Et in Propheta: "Initia tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli".
Et videtur quaedam contrarietas oriri ex assertionibus istis. Nam in "primo omnium creata est sapientia," omnia post ipsam facta videntur, et ita post ipsam facta videntur caelum et terra, et ipsa facta ante caelum et terram. Iterum, si in principio creavit Deus caelum et terram, nihil factum est ante caelum et terram; nec ipsa sapientia facta est ante caelum et terram. Cum igitur haec contraria videantur, nec in divina Scriptura fas sit sentire aliquid esse contrarietatis, requiramus intelligentiam veritatis.
Videtur itaque hoc esse tenendum, quod simul creata est spiritualis creatura, id est angelica, et corporalis, secundum quod potest accipi illud Salomonis: "Qui vivit in aeternum creavit omnia simul" id est spiritualem et corporalem naturam; et ita non prius tempore creati sunt Angeli quam illa corporalis materia quatuor elementorum. Et tamen "primo omnium creata est sapientia," quia etsi non tempore, praecedit tamen dignitate. Quod autem simul creata fuerit spiritualis corporalisque creatura, Augustinus Super Genesim aperte ostendit dicens, per caelum et terram spiritualem corporalemque creaturam intelligi: et haec creata in principio, scilicet temporis, vel in principio, quia primo facta sunt.
On this page