Capitulum 6
Capitulum 6
De duobus bonis, altero hic dato, altero promisso.
"Talis erat hominis institutio ante peccatum secundum corporis conditionem. De hoc autem statu transferendus erat cum universa posteritate sua ad meliorem dignioremque statum, ubi caelesti et aeterno bono in caelis sibi parato frueretur. Sicut enim ex duplici natura compactus est homo, ita illi duo bona Conditor a principio praeparavit: unum temporale, alterum aeternum; unum visibile, alterum invisibile; unum carni, alterum spiritui". "Et quia primum est quod est "animale, deinde quod spirituale"est, temporale ac visibile bonum prius dedit; invisibile autem et aeternum promisit, et meritis quaerendum proposuit. Ad illius autem custodiam quod dederat, et ad illud merendum quod promiserat, naturali rationi in creatione animae hominis inditae, qua poterat inter bonum et malum discernere, praeceptum addidit obedientiae, per cuius observantiam datum non perderet et promissum obtineret, ut per meritum veniret ad praemium".
On this page