Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum etiam in sensu parvuli nascerentur.

« Et cumde corpore humano non sit absurdum vel incunve— niens hoc aestimare 0, quaeri Solet, utrum de sensu animae et'cö» gnitione veritatis eodem modo sentiendum sit, ut scilicet hi qui sine peccato nascerentur, sensu et intelligentia mentis imperfecti existerent, et per accessum temporis in his proficerent. usque ad perfectionem; an mox conditi perfectionem sensus et cognitionis perciperent.

« illi qui sentiunt, parvulos natos in statura corporis etusu membrorum per accessum temporis profecturos, non difïitentur, eosdem in exordio nativitatis sensu imperfectos existere, et per in- tervallum temporis in sensu et cognitione proficere usque ad per- fectum.

« Ad quod quidam opponunt dicentes: Si mox nati non habe- rent perfectionem sensus et intelligentiae, in eis esset ignorantiad; ignorantia autem peccati est poena.

« Sed qui hoc dicunt, non satis diligenter considerant 9, quia non. omnis, qui aliquid nescit vel minus perfecte aliquid scit, statim ignorantiam habere sive in ignorantiaf esse dicendus est, quia igno- rantia non dicitur, nisi cum id quod sciri 9, non ignorari debet, nescitur. Talisque ignorantia poena peccati est, cum mens vitio ob- scuratur, ne cognoscere valeat ea quae scire deberet. 1 ».

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5