Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De origine illius peccati.

Hic videtur diligenter investigandum esse, quae fuerit origo et radix illius peccati.

Quidam putant, quandam elationem in animo hominis praecessisse, ex qua diaboli suggestioni consensit.

Quod videtur Augustinus innuere Super Genesim, ita dicens: "Non est putandum, quod homo deiiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quam falso de se praesumserit, et quod non bene se habet natura, si a faciente recesserit".

Item in eodem 2: "Quomodo verbis tentatoris crederet mulier, Deum se a re bona et utili prohibuisse, nisi inesset eius menti mor ille propriae potestatis et de se superba praesumtio, quae per tentationem fuerat convincenda aut perimenda? Denique, non contenta suasione serpentis, aspexit lignum bonum esu, decorum aspectu; nec credens se inde posse mori, forte putavit Deum alicuius causa significationis illa dixisse. Ideo manducavit et dedit viro suo fortassis cum aliqua suasione, quam Scriptura intelligendam reliquit. Vel forte non fuit suaderi necesse, cum eam mortuam esse illo cibo non videret vir". "Sicut ergo non est permissius diabolus tentare feminam nisi per serpentem, ita nec virum nisi per feminam", ut, sicut praeceptum Dei per virum venit ad mulierem, ita diaboli tentatio per mulierem transiret ad virum. "in muliere vero quae rationalis erat, non est ipse locutus ut in serpente, sed persuasio eius, quamvis instinctu adiuvaret interius, quod per serpentem gerebat exterius".

Ex praedictis tentationis modus atque progressus insinuatur, nec non et quod praediximus innui videtur, scilicet quod tentationem praecesserit quaedam elatio et praesumtio in mente hominis.

Quod si ita fuit "non igitur alterius suggestione prius peccavit, cum auctoritas tradat, ideo peccatum diaboli incurabile esse, quia non suggestione, sed propria superbia cecidit; hominis vero curabile, quia non per se, sed per alium cecidit, et ideo per alium surgere potuit"

Quocirca praedicta Augustini verba pium ac diligentem lectorem efflagitant, quae sic intelligere sane quimus: "Non deiiceretur homo, scilicet in actum illius peccati, ut sc ilicet lignum vetitum ederet, et in has miserias per tentationem diaboli, nisi elatio comprimenda praecessisset non utique tentationem sed opus peccati." Talis enim fuit ordinis processus: diabolus tentando dixit: "Si comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum" ; quo audito statim menti mulieris surrepsit elatio quaedam et amor propriae potestatis, ex quo placuit ei facere quod diabolus suadebat, et utique fecit. Suggestione igitur pecavit, quia tentatio praecessit, ex qua in mente eius orta est elatio, quam peccatum operis secutum est et poena peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1