Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De mulieris elatione

Et talis quidem elatio in mente mulieris pro certo fuit, qua credidit et voluit habere similitudinem Dei cum aequalitate quadam, putans id esse verum quod diabolus dicebat.

Et ideo specialiter mulierem commemorat Augustinus inquiens: "Quomodo crederet mulier diabolo, nisi esset in mente eius de se praesumptio superba" ? Et quod ibi sequtiru, scilicet, "quae per tentationem fuerat convincenda, vel perimenda", ad mulierem referendum est, ut intelligatur quae mulier, non elatio, fuerat per tentationem etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2