Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De ignorantia excusabili et inexcusabili

Est enim ignorantia, quae excusat peccantem; et est ignorantia talis, quae non excusat; est autem ignorantia invincibilis, et ignorantia vincibilis. Excusatio omnis tollitur, ubi mandatum non ignoratur.

Est autem ignorantia triplex: et eorum scilicet qui scire nolunt cum possint; quae non excusat, quia et ipsa peccatum est; et eorum qui volunt, sed non possunt, quae excusat et est poena peccati, non peccatum; et eorum qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes vel proponentes scire; quae neminem plene excusat, sed sic fortasse, ut minus puniatur.

Unde Augustinus Ad Valentinum: "Eis aufertur excusatio, qui mandata Dei noverunt, quam solent habere homines de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non ideo tamen confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse", "quia in eis qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est; in eis vero qui non potuerunt, poena peccati". "Ignorantia vero quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat, ut aeterno igne non ardeat, sed fortasse, ut mitius ardeat".

Non igitur mulier excusationem habuit de ignorantia, cum et mandatum noverit, et peccatum esse secus agere non ignoraverit.

Solet quaeri etiam, cum sine vitio esset natura hominis ,unde consensus mali processerit.

Ad quod responderi potest, quia ex libero arbitrio voluntatis fuit. Et in ipso enim et in alio causa exstitit, ut fieret deterior: in alio, quia in diabolo qui suasit: in ipso, quia voluntate liberi arbitrii consensit. Et cum liberum arbitrium sit bonum, ex re utique bona malus ille consensus provenit , et it ex bono malum manavit. De hoc autem in sequenti plenius tractabimus, cum origo mali, et in qua re coalescat, investigabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5