Capitulum 4
Capitulum 4
Quis magis deliquerit, vir, an mulier.
Plus enim videtur peccasse mulier, quae voluit usurpare divinitatis aequalitatem, et nimia praesumtione elata credidit, ita esse futurum. "Adam vero nec illud credidit et de poenitentia et Dei misericordia cogitavit, dum uxori morem gerens, eius persuasioni consensit, nolens eam contristare et a se alienatam relinquere, ne periret, arbitratus illud esse veniale, non mortale delictum".
Unde Augustinus: "Apostolus inquit: Adam non est seductus; quod utique ita accipi potest, ut intelligatur non esse seductus prior scilicet, vel in eo in quo mulier, ut scilicet crederet illud esse verum: Eritis sicut dii; sed putavit utrumque posse fieri, ut et uxori morem gereret et per poenitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit qui de poenitentia et Dei misericordia cogitavit". "Postquam enim mulier seducta manducavit eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere, et a se alienatam omnino interire; non quidem carnali victus concupiscentia, quam nondum senserat, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit, ut offendatur Deus, ne offendatur amicus; quod eum facere non debuisse, divinae sententiae iustus exitus indicavit" ; "ergo alio quodam modo ipse etiam deceptus est". "inexpertus enim divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum" ; "sed dolo illo serpentino, quo muliere seducta est, nullo modo arbitror illum potuisse seduci".
Ex his datur intelligi, "quod mulier plus peccaverit, in qua maioris tumoris praesumtio fuit; quae etiam in se et in proximum et in Deum peccavit, vir autem tantum in se et in Deum, Inde etiam colligitur, quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est, cui dictum fuit: In dolore paries filios etc.".
Sed huic videtur contrarium quod Augustinus Super Genesim de viro et muliere peccatum suum excusantibus ait: "Dixit Adam: "Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi, et comedi"; non dicit: Peccavi. Superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem". "Nec etiam mulier confitetur peccatum, sed refert in alterum, dicens: "Serpens decepit me, et comedi", in impari sexu, sed pari fastu". Ecce hic dicit Augustinus quod parem fastum habuit mulier cum viro; pariter ergo superbierunt, et pariter peccaverunt.
Sed hoc ita determinari potest, ut dicamus, parem utriusque fuisse fastum in excusatione peccati et etiam in esu ligni vetiti, sed disparem, et in muliere multo maiorem, in eo quod credidit et voluit esse sicut Deus, quod non vir.
Verumtamen et de viro legitur, quod voluit esse sicut Deus. Dicut enim Augustinus super illum locum Psalmi: "Quae non rapui, tuuc exsolvebam": "Rapuit Adam et Eva praesumens, ut diabolus, de divinitate; rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem".
Item super illum locum: "Deus, quis similis tibi?" "Qui per se vult esse ut Deus, perverse vult esse similis Deo, ut diabolus, qui noluit sub eo esse, et homo, qui ut servus noluit teneri praecepto, sed voluit ut nullo sibi dominante esset quasi Deus".
Item, super illum Epistolae locum: "Non rapinam arbitratus est, se esse aequalem Deo": "Quia non usurpavit quod suum non esset, ut diabolus et primus homo".
Ideo quibusdam videtur, quod etiam Adam ambierit esse sicut 185 Deus, non tamen credidit,þid fieri posse; et ideo falsum esse quod diabolus promittebat, cognovit. Et licet divinitatis aequalitatem concupierit, non tmaen adeo exarsit, nec tanta est affectus ambitione, sicut mulier, quae illud posse fieri putavit, et ideo magis ambiendo illud, superbivit. Virum autem aliqua forte ambitionis subreptio movit, sed non ita, ut illud putaret verum vel possibile fore.
Aliis autem videtur ideo dictum esse, quod Adam illud volurit, quia mulier de eo sumta illud voluit; sicut, inquiunt, peccatum dicitur "per unum hominem intrasse in mundum", id est in humanam naturam, cum tamen mulier ante virum peccaverit, quia per mulierem intravit de viro factam. Vel potius ideo per hominem dicitur intrasse, quia, etiam peccante muliere, si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis corruptum periret. Minus ergo peccavit vir quam mulier.
His autem opponi solet hoc modo: "Tribus modis, ut ait Isidorus peccatum geritur, scilicet ignorantia, infirmitate, industria. Et gravius est infirmitate peccare quam ignorantia, graviusque industrai quam infirmitate. Eva autem videtur ex ignorantia peccasse, quia seducta fuit: Adamvero ex industria, quia non fuit seductus, ut Apostolusait".
On this page