Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De triplici scientia hominis ante lapsum.

"Fuitque homo primus ante lapsum triplici cognitione praedictus, rerum scilicet propter se factarum et Creatoris et sui."

"Rerum quippe cognitionem hominem accepisse, perspicuum est, cum non ipse Creator vel Angelus aliquis, sed homo omnibus animantibus nomina imposuerit, ut ostenderetur, quod singulorum notitiam homo ipse habuerit. Quae enim propter illum creata erant et ab illo regenda et disponenda erant, horum omnium Deus illi et scientiam tribuit et providentiam atque curam reliquit, quia, ut ait Apostolus, "non est cura Deo de bobus."Quorum aliorumque animalium Deus homini curam reliquit et providentiam, ut dominationi eius subiicerentur et ratione illius gubernarentur; ut sciret illis necessaria providere, a quibus emolumentum debebat recipere. Hanc autem scientiam homo peccando non perdidit, sicut nec illam, qua carnis necessaria providerentur; et idcirco in Scriptura homo de huiusmodi non eruditur, sed de scientia animae, quam peccando amisit."

"Cognitionem quoque Creatoris primus homo habuisse creditur. Cognovit enim, a quo creatus fuerat, non eo modo cognoscendi, "quo auditu solo"percipitur, quo modo a credentibus absens quaeritur, sed quadam interiori aspiratione, qua Dei praesentiam contemplabatur; non tamen ita excellenter, sicut post hanc vitam Sancti visuri sunt, neque ita "in aenigmate", qualiter in hac vita videmus".

"Porro cognitionem sui idem homo talem accepisse videtur, ut et quid deberet superiori et quid aequali et inferiori non ignoraret. Conditionem quoque suam et ordinem, scilicet qualis factus esset, et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere, intellexit. Si horum notitiam non habuisset, non esset reus praevaricationis, neque se ipsum cognovisset".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3