Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum homo praescius fuerit eorum quae sibi futura erant.

"Si autem quaeritur, utrum homo scientiam habuerit eorum quae circa eum ventura erant, id est, si ruinam suam praesciverit; et similiter, si praesciverit bona, quae habiturus fuisset, si in obedientia perstitisset; responderi potest, quod ei magis facienda indicta sunt, quam futura revelata. Accepit enim scientiam et praeceptum eorum quae facienda fuerant, sed non habuit praescientiam eorum quae futura erant". Non fuit ergo homo praescius sui casus, sicut et de Angelo diximus; quod Augustinus Super Genesim asserit, ratione utens, quam supra posuimus.

"Haec de scientia hominis, quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4