De simili ordine peccandi in nobis et in primis
parentibus.
Illud quoque praetermittendum non est, quod talis nunc in unoquoque homine tentationis
est ordo et progressio, qualis tunc in primis praecessit parentibus. Ut enim tunc serpens
mulieri malum suasit, ipsaque consensit, deinde viro suo dedit, sicque consummatum
est peccatum.