Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De ratione et partibus eius.

"Rationis autem pars superior aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaerescit, portio inferior ad temporalia deflectitur gubernanda". "Et illa rationis intentio, qua contemplamur aeterna, sapientiae deputatur; illa vero, qua bene utimur rebus temporalibus, scientiae deputatur". "Cum vero disserimus de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo, quae commemoravi, nisi per officia geminamus". "Carnalis autem vel sensualis animae motus, qui in corporis sensus intenditur, nobis pecoribusque communis est, qui seclusus est a ratione sapientiae, rationi autem scientiae vicinus est".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5