Capitulum 8
Capitulum 8
Atque inter hunc virum et hanc mulierem est velut quoddam spirituale coniugium naturalisque contractus, quo superior rationis portio quasi vir debet praeesse et dominari; inferior vero quasi mulier debet subesse et obedire. Ideo vir secundum Apostolum non debet habere velamen, sed mulier. Et sicut in cunctis animalibus non est repertum homini "adiutorium simile", sed de illo sumtum quod ei formaretur in coniugium; ita in partibus animae, quas cum pecoribus habemus communes, nullum menti nostrae simile est adiutorium.
Unde Augustinus in eodem: "Illud nostrum, quod in actione temporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore, rationale est quidem, sed ex illa rationali mente qua subhaeremus intelligibili et incommutabili veritati tanquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non est inventum Viro adiutorium simile illi, nisi de illo detractum in coniugium formaretur; ita menti nostrae, qua supernam consulimus veritatem, nullum est ad usum rerum temporalium, quantum naturae hominis satis est, simile adiutorium ex animae partibus, quas communes cum pecoribus habemus. Ideoque rationale nostrum, non ad unitatis divortium separatum, sed in auxilium societatis quasi derivatum, in suo dispertitur ofiicio. Et sicut una caro est duorum in masculo et in femina; sic intellectum nostrum et actionem sive rationem et appetitum rationalem, vel si aliquo modo significantius dici possunt, una mentis natura complectitur, ut, sicut de illis dictum est: "erunt duo in carne una", sic de his dici possit: duo in mente una".
On this page