Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Qualiter per illa tria in uobis consummetur tentatio.

Nunc superest ostendere, quomodo per haec tria in nobis consummetur peccatum; ubi agnosci poterit, si diligenter intendamus, quid sit in anima, mortale vel veniale peccatum.

Ut enim ibi serpens suasit mulieri, et mulier viro, ita et in nobis sensualis motus, cum illecebram peccati conceperit, quasi serpens suggerit mulieri, scilicet inferiori parti rationis, id est rationi scientiae; quae si consenserit illecebrae, mulier edit cibum vetitum; post de eodem dat viro, cum superiori parti rationis, id est rationi sapientiae, eandem illecebram suggerit, quae si consentit, tunc vir etiam cum femina cibum vetitum gustat. Si ergo in motu sensuali tantum peccati illecebra teneatur, veniale ac levissimum est peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9