Capitulum 1
Capitulum 1
Definitio liberi arbitrii secundum philosophos
Iam vero ad propositum redeamus, scilicet ad liberi arbitrii tractatum; quod philosophi definientes dixerunt liberum de voluntate indicium, quia potestas ipsa et habilitas voluntatis et rationis, quam supra diximus esse liberum arbitrium, libera est ad utrumlibet, quia libere potest moveri ad hoc vel ad illud. Liberum ergo dicitur arbitrium quantum ad voluntatem, quia volnntarie moveri et spontaneo appetitu potest ferri ad ea quae bona vel mala iudicat, vel iudicare valet.
Hoc antem sciendum est, quoniam liberum arbitrium ad praesens vel ad praeteritum non refertur, sed ad futura contingentia. Quod enim in praesenti est, determinatum est, nec in potestate nostra est, ut tunc sit vel non sit, quando est. Potest enim non esse, vel aliud esse postea; sed non potest non esse, dum est, vel aliud esse, dum id est, quod est; sed in futuro an hoc sit, vel illud, ad potestatem liberi arbitrii spectat. Nec tamen omnia futura sub potestate liberi arbitrii veniunt, sed ea tantum, quae per liberum arbitrium possunt fieri, vel non fieri. Si quis enim tale quid velit ac disponat facere, quod in eius nullatenus sit potestate, vel quod sine ipsius dispositione aeque fieret, in hoc ipse liberum non habet arbitrium.
Et quidem, secundum praedicam assignationem, in his tantum videtur esse liberum arbitrium, qui voluntatem mutare et in contraria possunt deflectere, in quorum videlicet potestate est eligere bonum, vel malum, et utrumlibet secundum electionem facere, vel dimittere; secundum quod nec in Deo nec in his omnibus, qui tanta beatitudinis gratia sunt roborati, ut iam peccare nequeant, liberum arbitrium esse nequit.
On this page