Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Qualiter in deo accipitur liberum arbitrium.

Sed aliter accipitur liberum arbitrium in Creatore quam in creaturis. Dei etenim liberum arbitrium dicitur eius sapientissima et omnipotens voluntas, quae non necessitate, sed libera bonitate omnia facit, prout vult.

Ideoque Hieronymus attendens, non ita esse liberum arbitrium in Deo, sicut est in creaturis, ab ipso videtur liberum arbitrium excludere, in homilia quadam de filio prodigo dicens: "solus Deus est, in quem peccatum non cadit, nec cadere potest; cetera, cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt". Dum ait "cetera", indicat liberum arbitrium, sicut est in ceteris, non esse in Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2