Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quod liberius erit liberum arbitrium, quando peccare non poterit.

Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato. Neque ant voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra nunc habet nolle infelicilatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo servandus fuit, quo Deus voluit ostendere, quam bonum sit animal rationale, quod etiam peccare possit, quamvis sit melius, quod peccare non possit

Ecce his verbis evidenter astruitur, quod post beatitudinis confirmationem erit in homine liberum arbitrium, quo peccare non poterit, et nunc in Angelis est et in Sanctis, qui cum Domino sunt; et tanto utique liberius, quanto a peecato immunius et ad bonum pronius. Quo enim quisqne ab illa peccati servitute, de qua scriptum est: "Qui facit peccatum, servus est peccati", longius absistit, tanto in eligendo bonum liberius habet iudicinm. Unde si diligenter inspiciatur, liberum videtur dici arbitrium, quia sine coactione et necessitate valet appetere vel eligere quod ex ratione decreverit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4