Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quod Angeli et Sancti habent liberum arbitrium

Angeli vero et Sancti, qui iam cum domino feliciter vivunt, atque ita gratia beatitudinis confirmati sunt, ut ad malum flecti nee velint nec possint, libero arbitrio non carent.

Unde Augustinus in libro XXII De civitate Dei ait: "Sicut prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori; ita primum liberum arbitrium posse non peccare; novissimum non posse peccare b".

Idem in Enchiridio: "Sic oportebat prius hominem fieri, ut bene velle posset et male; postea vero sic erit, ut male velle non possit, nec ideo carebit libero arbitrio".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3