Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De quatuor statibus liberi arbitrii.

Et possunt notari in homine quatuor status liberi arbitrii. Ante peccatnm enim ad bonum nil impediebat, ad malum nil impellebat »; non habuit iniirmitatem ad malum, et habuit adiutorium ad bonum; tune sine errore ratio iudicare, et voluntas sine diflieultate bonum appetere poterat.

"Post peccatum vero, ante reparationem gratiae, premitur a concupiscentia et vincitur et habet infirmitatem in malo, sed non · babel gratiam in bono; et ideo potest peccare et non potest non peccare, etiam damnabiliter."

"Post reparat!onem vero, ante confirmationem, premitur a concupiscentia, !'ed non vincitur, et habet quidem infirmitatem in malo, sect gratiam in bono, ut possit peccare propter libertatem et infirmitatem, et possit non peccare · ad mortem propter libertatem et gratiam adiuvantem; nondum tamen habet posse omnino non peccare, vel non posse c peccare propter infirmitatem nondum perfecte absorptam, et propter gratiam nondum perfecte consummatam."

"Post confirmationem vero, infirmitate penitus consumta et gratia consummata, nee vinci nee premi poterit, et tune habebit non posse peccare 2".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6