Capitulum 7
Capitulum 7
De corruptione liberi arbitrii per peccatum
Unde manifestum est, quod praeter alias poenalitates pro peccato illo incurrit homo poenam in corruptione et depressione liberi arbitrii. Per illud namque peccatum naturalia bona in homine corrupta sunt et gratuita detracta. Hic est enim ille qui a "latronibus vulneratus est et spoliatus": vulneratus quidem in naturalibus bonis, quibus non est privatus, alioquin non posset fieri reparatio; spoliatus vero gratuitis, quae per gratiam naturalibus addita fuerant. Haec sunt "data optima, et dona perfecta", quorum alia sunt corrupta per peccatum, id est naturalia, ut ingenium, memoria, intellectus; alia subtracta, id est gratuita, quamquam et naturalia ex gratia sint: ad generalem quippe Dei gratiam pertinent; saepe tamen huiusmodi fit distinctio, cum gratiae vocabulum ad speciem, non ad genus refertur. Corrupta est ergo libertas arbitrii per peccatum et ex parte perdita.
Unde Augustinus in Enchiridio: "Libero arbitrio male utens, homo et se perdidit et ipsum. Cum enim libero arbitrio peccaretur, victore peccato amissum est et liberum arbitrium. A quo "enim quis devictus est, huic servus addictus est"". Ecce libeium arbitrium dicit bominem amisisse, non quia post peccatum non habuerit liberum arbitrium, sed quia libertatem arbitrii perdidit, non quidem omnem, sed libertatem a miseria et a peccato.
On this page