Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De gratia operante et cooperante.

Haec est gratia operans et cooperans; operans enim gratia praeparat hominis voluntatem, ut velit bonum; gratia cooperans adiuvat, ne frustra velit.

Unde Augustinus in libro De gratia et libero arbitrio: "Cooperando Deus in nobis perficit quod operando incipit, quia ipse, ut velimus, operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ut ergo velimus, operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut perficiamus, nobis cooperatur; tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus bona pietatis opera, nihil valemus".

Ecce his verbis satis aperitur, quae sit operans gratia, et quae cooperans: operans enim est quae praevenit voluntatem bonam, ea enim liberatur et praeparatur hominis voluntas ut sit bona, bonumque efficaciter velit; cooperans vero gratia voluntatem iam bonam sequitur adiuvando.

Unde Augustinus Contra Iulianum haereticum, qui bonam voluntatem tantum esse ex libero arbitrio dicebat, atque hominem per liberum arbitrium posse bonum velle et operari sine gratia asserebat, ait: "Apertam de commendatione gratiae Apostolus protulit sententiam, cum ait: "Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei". Hoc si attenderes, Iuliane, non extenderes contra gratiam merita voluntatis humanae. Non enim ideo miseretur Deus alicuius, quia voluit et cucurrit; sed ideo voluit et cucurrit, quia misertus est Deus. Praeparatur enim voluntas hominis a Deo, et a "Domino gressus hominis diriguntur". Ideoque congrue ait: "Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei"" ; "non quia hoc sine voluntate nostra agatur, sed quia voluntas nostra nil boni agit, nisi divinitus adiuvetur".

Unde alibi: "Apostolus ait: "Non autem ego, sed gratia Dei mecum."Non ideo dicit, quia nihil boni agebat; sed quia nihil boni ageret, si illa non adiuvaret".

His testimoniis aperte insinuatur, quia voluntas hominis gratia Dei praevenitur atque praeparatur ut fiat bona, non ut fiat voluntas, quia et ante gratiam voluntas erat, sed non erat bona et recta voluntas.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1