Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quid sit voluntas.

Voluntatem ipsam Augustinus in libro De duabus animabus ita definit: "Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid non admittendum, vel adipiscendum". Haec autem, ut non admittat malum et adipiscatur bonum, praevenitur et praeparatur gratia Dei.

Unde Apostolus gratiam praevenientem et subsequentem commendans, id est, operantem et cooperantem, vigilanter dixit: " "Non est volentis neque currentis sed miserentis Dei"; et non e converso: non est miserentis Dei, sed volentis et currentis. Nam si, ut quibusdam placuit, quod dictum est ita accipiatur: "Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei", tanquam diceretur, non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei; econtra dicitur, non suffiCit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis. Ac per hoc, si recte dictum est illud quia id voluntas hominis sola non implet, cur non etiam a contrario recte dicitur, non miserentis est Dei, sed volentis est homiminis, cum id misericordia Dei sola non impleat" ? "Homo enim credere vel sperare non poterit, nisi velit; nec. pervenire ad palmam, nisi voluntate currat. Restat ergo, ut ideo ita recte dictum intelligatur, ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam praevenit et praeparat adiuvandam, et adiuvat praeparatam, nolentem praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit".

Ecce his verbis et aliis praemissis evidenter traditur, quia voluntas hominis praeparatur et praevenitur gratia Dei, ut bonum velit; et adiuvatur ne frustra velit.

Itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem.

Unde Augustinus Ad Bonifacium Papam scribens contra Pelagianos, inquit: "Cum fides impetrat iustificationem, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, voluntate comitante, non ducente, pedissequa, non praevia". Ecce hic expresse habes, quia gratia praevenit bonae voluntatis meritum, et ipsa voluntas bona pedissequa est gratiae, non praevia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2