Capitulum 1
Capitulum 1
Utrum eadem gratia sit, quae dicitur operans et cooperans
Hic considerandum est cum praedictum sit, per gratiam operantem et praevenientem voluntatem hominis liberari ac praeparari, ut bonum velit, et per gratiam cooperantem et subsequentem adiuvari, ne frustra velit, utrum una et eadem sit gratia, id est unum munus gratis datum, quod operetur et cooperetur; an diversa, alterum operans, et alterum cooperans.
Quibusdam non irrationabiliter videtur, quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virtus, quae operatur et cooperatur, sed propter diversos eius effectus dicitur operans et cooperans. Operans enim dicitur, in quantum liberat et praeparat voluntatem hominis, ut bonum velit; cooperans, in quantum eandem adiuvat, ne frustra velit, scilicet ut opus faciat bonum. Ipsa enim gratia non est otiosa, sed meretur augeri, ut aucta mereatur et per perfici.
On this page