Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

An per liberum arbitrium operetur homo bonum sine gratia.

Qui verba Augustini praemissa secundum hanc distinctionem considerat, nullam ibi repugnantiam fore animadvertit, non ignorans, etiam ante gratiam praevenientem et operantem, qua voluntas bona praeparatur in homine, praecedere quaedam bona ex Dei gratia et libero arbitrio, quaedam etiam ex solo libero arbitrio, quibus tamen vitam non meretur, nec gratiam qua iustificatur. "Illius enim gratiae percipiendae, quae voluntatem hominis sanat, ut sanata legem impleat, nulla merita praecedunt". Ipsa est enim qua iustificatur impius, id est, fit iustus, qui prius erat impius; "meritis autem impii non gratia, sed poena debetur; nec ista esset gratia, si non daretur gratuita". Datur autem gratuita, quia nil boni ante feceramus, unde hoc mereremur.

Non negamus tamen, multa ante hanc gratiam et praeter hanc gratiam ab homine fieri bona per liberum arbitrium, ut tradit Augustinus in Responsionibus contra Pelagianos, ubi dicit, homines per libeium arbitrium agros colere, domos aedificare et alia plura bona facere sine gratia cooperante.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7