Capitulum 12
Capitulum 12
Quidam putant virtutes bonos usas esse liberi arbitrii, id est actus mentis.
Alii vero dicunt, virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum, non tamen omnes, sed tantummodo interiores, qui in mente sunt; exteriores vero, qui per corpus geruntur, non virtutes esse dicunt, sed opera virtutum. Et ideo quod Augustinus dicit "opus virtutis esse bonum usum naturalium potentiarum", de usu exteriori accipiunt; quod vero dicit, "bonum usum liberi arbitrii virtutem esse, et in magnis numerari bonis", de usu interiori. intelligunt. Et virtutes nihil aliud esse quam bonos affectus vel motus mentis asserunt, quos Deus in homine facit, non: homo; quia licet illi motus sint liberi arbitrii, non tamen esse queunt nisi Deus ipsum liberet et adiuvet gratia sua operante et cooperante; quam Dei gratuitam voluntatem accipiunt, quia Deus est, qui et operatur in nobis velle et operari bonum.
Dicit enim Augustinus Super Ioannem "Quid est fides? Credere quod non vides" Credere autem motus mentis est.
Idem in libro III De doctrina christiana: "Caritatem autem voco motum animi". Si vero caritas et fides motus animi sunt, virtutes ergo motus animi sunt.
Quibus alii respondentes, praemissa verba Augustini ita intelligenda fore inquiunt: "Fides est credere quod non vides", id est, fides est virtus, qua creditur quod non videtur. Item: "Caritas est motus animi", id est gratia, qua movetur animus ad diligendum.
Nam in II libro Quaestionum Evangelii inquit: "Est fides, qua creduntur ea quae non videntur, quae proprie dicitur fides".
Ex quibus verbis sic argumentando procedunt: Aliud est credere, aliud illud quo creditur; praedictum est autem, fidem esse id quo creditur; sic igitur credere non est fides, quia credere non est id quo creditur.
On this page