Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Quod idem est usus virtutis et liberi arbitrii, sed virtutis principaliter.

Idem nempe usus bonus ex virtute est et ex libero arbitrio, sed ex virtute principaliter; et bonus ille usus in magnis bonis annumerandus est. llla autem gratia praeveniens, quae et virtus est, non usus liberi arbitrii est, sed ex ea potius est bonus usus liberi arbitrii; quae nobis est a Deo, non a nobis. Usus vero bonus arbitrii et ex Deo est et ex nobis; et ideo bonum meritum est: ibi enim solus Deus operatur, hic Deus et homo.

Hoc meritum ex illa purissima gratia provenit; quod Apostolus notavit dicens: "Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit". Super quem locum Augustinus ita ait: "Recte gratiam nominat; primum enim solam gratiam dat Deus, et non nis gratiam, cum non praecedunt nisi mala merita; sed post per gratiam incipiunt bona merita. Et ut ostenderet etiam liberum arbitrium, addit: "Et gratia eius in me vacua non fuit". Et ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur aliquid boni posse, subdit: Non autem ego, solus scilicet sine gratia, sed gratia Dei mecum, id est cum libero arbitrio". Plane cum data fuerit gratia, incipiunt esse nostra merita bona, per illam tamen; quia si illa defuerit, cadit homo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11