Capitulum 3
Capitulum 3
Alia namque sunt magna, alia minima, alia media, ut ait Augustinus in libro I Retractationum: Virtutes, inquit, quibus recte vivitur, magna bona sunt; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt; potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt.
Item, virtutibus nemo male utitur; ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest; et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus; nemo autem bene utendo male utitur. Non solum autem magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit bonitas Dei. Ecce habes tria genera bonorum distincta.
On this page