Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

In quibus bonis sit liberum arbitrium.

Quaeritur autem, in quibus bonis contineatur liberum arbitrium.

De hoc Augustinus in libro I Retractationum ita ait: "In mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus; sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus eius iam virtus est, quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus potest. Et quia bona et magna et media et minima ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, qui virtus est et in magnis numeratur bonis".

Attende diligenter quae dicta sunt, et confer in unum; sic enim aperietur quod supra quaerebatur. Dixit equidem opus virtutis esse bonum usum illorum bonorum, quibus etiam non bene uti possumus, id est mediorum, in quibus posuit liberum arbitrium, cuius quoque bonum usum dixit esse virtutem. Quod si est, non est ergo opus virtutis, quod supra dixit, quia aliud est virtus, aliud opus eius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4