Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

"Pelagianorum haeresis omnium recentissima Pelagio monacho est exorta. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus, et qua meruimus de potestate tenebrarum erui, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant hominem posse facere omnia divina mandata. Denique Pelagiusa fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda; non eam libero arbitrio praeponebat, sed infideli calliditate supponebat, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum arbitrium iubentur, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique facilius possint, voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia facere iussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ipse ad hoc tamen iuvante nos per suam legem atque doctrinam, ut discamus, quae facere et quae sperare debeamus; non autem ad hoc per donum Spiritus sancti, ut quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus dari nobis scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur; caritatem autem negant divinitus dari, qua pie vivitur, ut scilicet sit donum Dei " scientiaquae sine caritate inflat; et non sit donum Dei ipsa caritas, quae, ut scientia non inflet, aedificat". Destruunt etiam orationes, quas facit Ecclesia sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur eis fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt gratiam Dei, qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari Parvulos etiam sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2