Capitulum 3
Capitulum 3
Quomodo Augustinus illa verba determinat in Retractationibus.
Quod vero dicunt, sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia iussa implere, huiusmodi inductionibus muniunt.
Si, inquiunt, ea non potest facere homo quae iubentur, non est ei imputandum ad mortem, sicut tu ipse, Augustine, in libro De libero arbitrio asseris: "Quis, inquis, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem; caveri igitur potest".
Hoc testimonio Augustini Pelagius usus est, disputans adversus eum, immo adversus gratiam, sicut Augustinus in libro Retractationum, illud et alia huiusmodi retractans, commemorat inquiens: "In iis atque huiusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani suam nos tenuisse sententiam; sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est ei, qua peccatur et recte vivitur, quod his verbis egimus; sed ipsa, nisi Dei gratia liberetur, et ut vitia superet, adiuvetur, recte a mortalibus vivi non potest". Ecce aperte determinat, ex quo sensu illa dixerit, inimicos gratiae refellens.
Similiter etiam e innitebatur Pelagius verbis Augustini contra gratiam, quae in libro De duabus animabus dicit: "Peccati, inquit, reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est." His auditis, exiliit Pelagius dicens: Cur ergo parvuli et illi qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata divina, tenentur rei?
Hoc autem qua occasione dixerit, in libro Retractationum, Pelagio respondens aperit. id enim contra Manichaeos dixit, qui in homine duas naturas esse contendunt, unam bonam ex Deo, alteram malam ex gente tenebrarum, quae nunquam bona fuit, nec bonum velle potest; quod si esset, non videretur ei imputandum esse, si non bonum faceret.
Alibi etiam Augustinus dicit quae huic gratiae contradicere videntur, qua iustificamur. Ait enim in libro Contra Adimantum Manichaei discipulum: "Nisi quisque voluntatem suam mutaverit, bonum operari non potest; quod in nostra potestate esse positum Dominus docet, ubi ait me: "Aut facite arborem bonam"", etc. Quod Augustinus in Retractationtbus "non esse contra gratiam Dei, quam praedicamus", ostendit. "In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem, sed ea potestas nulla est, nisi a Deo detur, de quo dictum est: "Dedit eas potestatem filios Dei fieri". Cum enim hoc sit in potestate quod cum volumus, facimus, nihil tam in potestate, quam ipsa voluntas est; sed praeparatur voluntas a Domino; eo ergo medo dat potestatem".
Sic etiam intelligendum est quod in eodem ait, scilicet, in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi eius severitate mereamur; quia in potestate nostra non est, nisi quod nostram sequitur voluntatem, quae cum praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, quod etiam impossibile et difficile fuit.
In Expositione quoque quarundam propositionum Epistolae ad Romanos, quaedam Augustinus interserit, quae Videntur huic doctrinae gratiae adversari. Ait enim: "Quod credimus nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum". Et paulo post: "Nostrum est credere et velle; illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum".
Quae qualiter intelligi debeant, Augustinus in libro Retractionum aperit dicens . "Verum est quidem, a Deo esse quod operamur bonum, sed eadem regula utriusque est, et volendi scilicet et faciendi; et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis". "Illa itaque profecto non dixissem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter Spiritus sancti munera reperiri".
On this page