Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quod simul creata est visibilium materia et invisibilium natura, et utraque informis

"Simul ergo visibilium rerum materia et invisibilium natura condita est, et utraque informis fuit secundum aliquid, et formata secundum aliquid. Sicut enim corporalium materia confusa et permixta, quae secundum Graecum chaos dicta est, in illo exordio conditionis primariae et formam confusionis habuit, et non habuit formam distinctionis et discretionis, donec postea formaretur atque distinctas reciperet species; ita spiritualis et angelica natura in sua conditione secundum naturae habitum formata fuit; et tamen illam, quam postea per amorem et conversionem ad Creatorem suum acceptura erat, formam non habuit, sed erat informis sine illa." Unde Augustinus multipliciter exponens praemissa verba Genesis, per caelum dicit intelligi informen naturam spiritualis vitae, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem, in quo formatur; per terram, corporalem materiam sine omni qualitate, quae apparet in materia formata.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5