Capitulum 4
Capitulum 4
Ubi Angeli mox creati fuerint.
Testimoniis quarundam auctoritatum evidenter monstratur, Angelos ante casum fuisse in caelo, et inde corruisse quosdam propter superbiam, alios vero, qui non peccaverunt, illic perstitisse.
"Unde in Evangelio Dominus ait: "Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem."Nec appellatur hic caelum firmamentum, quod secunda die factum est, sed caelum: splendidum, quod dicitur empyreum, id est igneum, a splendore, non a calore, quod statim factum, Angelis repletum est, quod est supra firmamentum."
Et illud empyreum quidam expositorum sacrae Scripturae, nomine caeli intelligi volunt, ubi Scriptura dicit: "In principio creavitDeus caelum et terram". "Caelum, inquit Strabus, non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod factum, statim repletum est Angelis. Unde: "Cum me laudarent astra matutina"" etc.
De hoc quoque ita ait Beda: "Hoc superius caelum, quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis Angelis impletum est, quos in principio cum caelo et terra conditos testatur Dominus, dicens: "Ubi eras, cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?"Astra matutina et filios Dei eosdem Angelos vocat. Caelum enim, in quo posita sunt luminaria, non in principio sed secunda die factum est."
On this page