Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Ex his datur intelligi, quid sit originale peccatum, scilicet vitium concupiscentiae, quod in omnes concupiscentialiter natos, per Adam intravit, eosque vitiavit.

Unde Augustinus, in libro De baptismo parvulorum: "Adam praeter imitationis exemplum occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde Apostolus recte ait: "In quo omnes peccaverunt". Circumspecte et sine ambiguitate dicit hoc Apostolus; sive enim intelligatur, in quo homine, sive in quo peccato, sanum est".

"In Adam enim onmes peccaverunt ut in materia, non solum eius exemplo, ut dicunt Pelagiani. Omnes enim ille unus homo fuerant, id est, in eo materialiter erant" "Manifestum est itaque omnes in Adam peccasse quasi in massa. lpse enim per peccatum corruptus quos genuit, omnes nati sunt sub peccato; ex eo igitur constituti sunt peccatores". Ita et in illo uno peccato, quod intravit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse; quia, sicut ab illo uno homine, sic ab eodem uno peccato immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi baptismum absolvantur. "Alia ergo sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt; aliud hoc unum, in quo onmes peccaverunt, id est, ex quo omnes peccatores constituti sunt".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10