Capitulum 9
Capitulum 9
Quid nomine concupiscentiae intelligitur, quae fomes est peccati.
Nomine autem concupiscentiae non actum concupiscendi, sed vitium primum significavit, cum eam dixit legem carnis.
Unde idem in tractatu De verbis Apostoli ait: "Semper pugna est in corpore mortis huius, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest, quamdiu vivimus; quotidie minui potest, finiri non potest".
On this page