Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Unde Augustinus Iuliano haeretico, nullum peccatum in parvulis esse contendenti, respondens, aperte asserit, peccatum originale ex voluntate Adae processisse, ac per eius inobedientiam in mundum intrasse. Quaerit enim Iulianus: Per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens: "Non peccat iste qui nascitur; non peccat ille qui genuit; non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? Et respondet sancta Pagina: "Per unum hominem peccatum intravit in mundum; per unius inobedientiam", ait Apostolus. Quid quaerit amplius, quid quaerit apertius? Item inquit Iulianus: Si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum vel ex voluntate vel ex natura est. Si ex voluntate est, mala est voluntas, quae peccatum facit; si autem ex natura est, mala est natura. Cui respondeo: Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte, utrum originale peccatum ex voluntate sit. Respondeo, prorsus et originale peccatum ex voluntate esse, quia hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset, et in omnes transiret".

"Ad hoc autem, quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic obiiciunt dicentes: Non omnis caro, quae ab Adam traducta est, in eo simul existere potuit; quia multo maioris quantitatis est, quam fuerit corpus Adae; in quo etiam nec tot atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt, substantiam uniuscuiusque in primo fuisse parente".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13